6-22-12 - PLAINCHANT TEXT - DIES IRAE
Dies irae
dies illa
solvet saeclum infanvilla
teste David cum Sibylla
Quantus tremorest futurus
quando judex est venturus
cuncta stricte
discussurus
Tuba mirum spargens sonum
per sepulchra regionum
coget omnes ante thronum
Mors stupebit et natura
cum resurget creatura
judicanti responsura
Liber scriptus proferetur
in quo totum continetur
unde mundus judicetur
Judex ergo cum sedebit
quid quid latet apparebit
nil inultum remanebit
Quid sum miser tunc dictu rus?
Quem patronum rogatutus?
Cum vix justus sit securus
Rex tremendae majestatis
qui salvandos salvas gratis
salva me
fons pietatis
Recordarae Jesu pie
quod sum causa tuae viae
ne me perdas illa die
Quaerens me
sedisti lassus
redemisti crucem passus
tantus labor non sit cassus
Juste judex ultionis
donum fac remissionis
ante diem rationis
Ingemisco tamquam reus
culpa rubet vulyus meus
supplicanti parce Deus
Qui Mariam absolvisti
et latronem exaudisti
mihi quoque spemdedisti
Preces meae non sunt dignae
sed to bonus fac benigne
ne perenni cremerigne
Inter oves locum praesta
et hab haedis me sequestra
statuens in parte dextra
Confutatis maledictis
flammis acribus addictis
voca me cum benedictis
Oro suplex et acclinis
cor contritum quasi cinis
gere curam mei finis
Lacrimosa dies illa qua resurget ex favilla
Judicandus homo reus
huic ergo parce Deus
Pie Jesu Domine
dona eis requiem
Amen